- TENTYRA, ORUM et TENTYRIS
- TENTYRA, ORUM, et TENTYRISurbs et nomus Aegypti ad Nilum cum insul. teste Pliniô, l. 5. c. 9. Incolae Tentyritae, qui tantô crocodilis terrori esse dicuntur, ut solâ voce eorum auditâ in fugam vertantur. Plin. l. 26. c. 8. Strab. l. 17. Iuvenal. Sat. 15. v. 76.Qua vicina colunt umbrosae Tentyra palmae.Hinc qui crocodilos Romae ex piscina in pegma visendos extraherent, retraherentque, non alii, quam Tentyritae fuêre, teste Strabone et Plinio. Isidem bellum cum Ombitis, quibus i veneratione id animal erat, internecinum, Iuvenali descriptum, Sat. 15. quo de, cum populi hi duo longe a se invicem dissiti essent, quos Poeta tamen vicinos facit, vide iudicium Salmasii Exercit. Plin. ad Solin. p. 449. et Seqq. Sed et de Tentyritarum κροκοδειλομαχίᾳ, cuius nullum hodie illis in locis vestigium, Sam. Bochartum, Hierozoici Part. poster. p. 775.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.